Thomas de Vio Cardinalis Cajetanus
(1469-1534)
DE NOMINUM ANALOGIA
CAPUT I
QUOTUPLEX SIT ANALOGIA, CUM DECLARATIONE
PRIMI MODI
1. Invitatus et ab ipsius rei obscuritate, et
a nostri ævi flebili profundarum litterarum penuria, de nominuin analogia in
his vacationibus tractatum edere intendo. Est siquidem eius notitia necessaria
adeo, ut sine illa non possit metaphysicam quispiam discere, et multi in aliis
scientiis ex eius ignorantia errores procedant. Quod si ullo usquam tempore
accidit, hac ætate id evenire clara luce videmus, dum analogiam, vel
indisiunctionis, vel ordinis, vel conceptus præcisi unitate, cum inaequalis
participatione constituunt. Ex dicendis namque patebit, opiniones huiusmodi a
veritate, quæ ultro se offerebat, per abrupta deviasse.
2. Analogiæ igitur vocabulum proportionem
sive proportionalitatem (ut a Græcis accepimus) in proposito sonat. Adeo tamen
extensum distinctumque est, ut multa nomina analoga abusive dicamus; et
multarum distinctionum adunatio si fieret, confusionem pareret. Ne tamen rectum
obliqui iudicio privetur, et singularitas in loquendo accusetur, unica
distinctione trimembri omnia comprehendemus, et a minus proprie analogis ad
vere analoga procedemus.
3. Ad tres ergo modos analogiæ omnia analoga
reducuntur: scilicet ad analogiam inaequalitatis, et analogiam attributionis,
et analogiam proportionalitatis. Quamvis secundum veram vocabuli proprietatem
et usum Aristotelis, ultimus modus tantum analogiam constituat, primus autem
alienus ab analogia omnino sit.
4. Analoga secundum inæqualitatem vocantur,
quorum nomen est commune, et ratio secundum illud nomen est omnino eadem,
inaequaliter tamen participata. Et loquimur de inæqualitate perfectionis: ut
corpus nomen commune est corporibus inferioribus et superioribus, et ratio
omnium corporum (in quantum corpora sunt) eadem est. Quærenti enim quid est
ignis in quantum corpus, dicetur: substantia trinæ dimensioni subiecta. Et
similiter quærenti: quid est cælum in quantum corpus, etc. Non tamen secundum
æqualem perfectionem ratio corporeitatis est in inferioribus et superioribus
corporibus.
5. Huiusmodi autem analoga Logicus univoca
appellat, Philosophus vero æquivoca, eo quod ille intentiones considerat nominum,
iste autem naturas. Unde et in X Metaph., text. ultim. Aristoteles dicit quod
corruptibili et incorruptibili nihil est commune univocum, despiciens unitatem
rationis seu conceptus tantum. Et in VII Physic., text. 13 dicitur juxta genus
latere æquivocationes; quia hujusmodi analogia cum unitate conceptus non dicit
unam naturam simpliciter, sed multas compatitur sub se naturas, ordinem inter
se habentes, ut patet inter species cuiuslibet generis, specialissimas et
subalternas magis. Omne enim genus analogum hoc modo appellari potest, (licet
non multum consueverint nisi generalissima et his propinqua sic vocari), ut
patet de quantitate et qualitate in prædicamentis, et corpore, etc.
6. Hanc analogiam S. Thomas, in I Sent.,
dist. 19 vocat analogiam secundum esse tantum, eo quod analogata parificantur
in ratione significata per illud nomen commune, sed non parificantur in esse
illius rationis. Perfectius enim esse habet in uno, quam in alio, cuiuscumque
generis ratio, ut in Metaphysica pluries patet. Non solum enim planta est
nobilior minera; sed corporeitas in planta est nobilior corporeitate in minera:
et sic de aliis.
7. Perhibet quoque huic analogiæ testimonium
Averroes in XII Metaph., text. 2 dicens, cum unitate generis stare prioritatem
et posterioritatem eorum, quæ sub genere sunt. Hæc pro tanto analoga vocantur,
quia considerata inæquali perfectione inferiorum, per prius et posterius ordine
perfectionis de illis dicitur illud nomen commune. Et iam in usum venit, ut
quasi synonime dicamus aliquid dici analogice et dici per prius et posterius.
Abusio tamen vocabulorum hæc est; quoniam dici per prius et posterius, superius
est ad dici analogice. In huius modi autem analogis, quomodo inveniantur
unitas, abstractio, prædicatio, comparatio, demonstratio et alia huiusmodi, non
oportet determinare; quoniam univoca sunt secundum veritatem, et univocorum
canones in eis servandi sunt.
CAPUT II
ANALOGIA ATTRIBUTIONIS QUID SIT, ET QUOT
MODIS FIAT, ET QUAE EIUS CONDITIONES
8. Analoga autem secundum attributionem sunt,
quorum nomen commune est, ratio autem secundum illud nomen est eadem secundum
terminum, et diversa secundum habitudines ad illum: ut sanum commune nomen est
medicinæ, urinæ et animali; et ratio omnium in quantum sana sunt, ad unum
terminum (sanitatem scilicet), diversas dicit habitudines. Si quis enim
assignet quid est animal in quantum sanum, subiectum dicet sanitatis; urinam
vero in quantum sanam, signum sanitatis; medicinam autem in quantum sanam,
causam sanitatis proferet. Ubi clare patet, rationem sani esse nec omnino
eamdem, nec omnino diversam; sed eamdem secundum quid, et diversam secundum
quid. Est enim diversitas habitudinum, et identitas termini illarum
habitudinum.
9. Quadrupliciter autem fieri potest
huiusmodi analogia, secundum quatuor genera causarum (vocando pro nunc causam
exemplarem causam formalem). Contingit siquidem multa ad unum finem, et ad unum
efficiens, et ad unum exemplar, et ad unum subiectum, secundum aliquam unam
denominationem et attributionem diversimode habere: ut patet ex exemplis
Aristotelis, IV Metaph., text. 2. Ad causam enim finalem pertinet exemplum de
sano in III Metaph., text. 2, ad efficientem vero exemplum de medicinali ibidem
positum; ad materialem autem analogia entis ibidem subiuncta; ad exemplarem
demum analogia boni, posita in I Ethic., cap. 7.
10. Attribuuntur autem huic analogiæ multæ
conditiones, ordinate se consequentes: scilicet quod analogia ista sit secundum
denominationem extrinsecam tantum; ita quod primum analogatorum tantum est tale
formaliter, cætera autem denominantur talia extrinsece. Sanum enim ipsum animal
formaliter est; urina vero, medicina et alia huiusmodi, sana denominantur, non
a sanitate eis inhærente, sed extrinsece, ab illa animalis sanitate,
significative vel causaliter, vel alio modo. Et similiter idem est de
medicativo et de substantia, quæ sunt formaliter in primo; in cæteris vero
denominativa significatione denominantur et extrinsece. Boni quoque ratio in
bono per essentiam salvata, quo exemplariter caetera denominantur bona, in solo
primo bono formaliter invenitur; reliqua vero extrinseca denominatione,
secundum illud bonum, bona dicuntur.
11. Sed diligenter advertendum est, quod hæc
huiusmodi analogiæ conditio, scilicet quod non sit secundum genus causæ
formalis inhaerentis, sed semper secundum aliquid extrinsecum, est formaliter
intelligenda et non materialiter: idest non est intelligendum per hoc, quod
omne nomen quod est analogum per attributionem, sit commune analogatis sic,
quod primo tantum conveniat formaliter, cæteris autem extrinseca denominatione,
ut de sano et medicinali accidit; ista enim universalis est falsa, ut patet de
ente et bono; nec potest haberi ex dictis, nisi materialiter intellectis. Sed
est ex hoc intelligendum, quod omne nomen analogum per attributionem ut sic,
vel in quantum sic analogum, commune est analogatis sic, quod primo convenit
formaliter, reliquis autem extrinseca denominatione.
Hoc siquidem verum est, ex formal intellectu præcedentium; ex eisque manifeste
sequitur. Ens enim quamvis formaliter conveniat omnibus substantiis et
accidentibus etc., in quantum tamen entia, omnia dicuntur ab ente subiective ut
sic, sola substantia est ens formaliter; cætera autem entia dicuntur, quia
entis passiones vel generationes etc. sunt; licet entia formaliter alia ratione
dici possint.
Et simile est de bono. Licet enim omnia entia bona sint, bonitatibus sibi
formaliter inhærentibus, in quantum tamen bona dicuntur, bonitate prima
effective aut finaliter aut exemplariter, omnia alia nonnisi extrinseca
denominatione bona dicuntur: illamet bonitate, qua Deus ipse bonus formaliter
in se est.
12. Et ex hac conditione statim infertur
alia: scilicet quod illud unum, ad quod diversæ habitudines terminantur in
huiusmodi analogis, est unum non solum ratione, sed numero. Quod dupliciter
intelligi potest, secundum quod analogata dupliciter sumi possunt: scilicet
universaliter et particulariter.
Si enim sumantur analogata particulariter, illud unum necessario est unum
numero vere et positive. Si autem sumantur universaliter, illud unum necessario
est unum numero negative, idest non numeratur in illis analogatis ut sic,
quamvis in se sit universale quoddam, et non unum numero. Verbi gratia, si
sumantur hæc urina sana, hæc medicina sana, et hoc animal sanum: hæc omnia
dicuntur sana a sanitate quæ est in hoc animali, quam constat unam numero vere
esse. Sortes enim dicitur sanus, quia habet hanc sanitatem; medicina, quia
illam facit; urina, quia eamdem significat, etc.
Si vero sumantur animal sanum in communi, et urina sana in communi et medicina
sana in communi: sic, formaliter loquendo, sanitas a qua huiusmodi sana
dicuntur, non est una numero in se: eo quod causæ universales effectibus
universalibus comparandæ sunt, ut II Phys., text. 39 dicitur. Et simile est de
signis, et instrumentis, et conservativis, et aliis huiusmodi; sed est una
numero in istis analogatis negative. Non enim numeratur sanitas in animali,
urina et diæta; quoniam non est alia sanitas in urina, et alia in animali, et
alia in diæta.
13. Et sequitur conditio ista ex præcedenti:
quoniam commune secundum denominationem extrinsecam non numerat id a quo
denominatio sumitur in denominatis, sicut univocum multiplicatur in suis
univocatis; et propter hoc dicitur unum ratione tantum, et non unum numero in
suis univocatis. Alia est enim animalitas hominis, et alia equi, et alia bovis,
animalis nomine adunatæ in una ratione.
14. Ex hac autem conditione infertur alia,
quod scilicet primum analogatum ponitur in definitione cæterorum, secundum
illud nomen analogum; quoniam cætera non suscipiunt illud nomen, nisi per
attributionem ad primum, in quo formaliter salvatur eius ratio. Cadit siquidem
in ratione medicinæ, et diætæ, et urinæ etc., in quantum sanæ sunt, animalis
sanitas: sine qua intelligi cætera sana non possunt. Et simile est de aliis
iudicium.
15. Ex hoc autem sequitur ulterius, quod
nomen sic analogum, unum certum significatum commune omnibus partialibus eius
modis, seu omnibus analogatis, non habet. Et consequenter, quod nec conceptum
obiectivum, nec conceptum formalem abstrahentem a conceptibus analogatorum
habet; sed sola vox cum identitate termini diversimode respecti communis est:
ita quod cum in hac analogia sint tria: vox scilicet, terminus et respectus
diversi ad illum; nomen analogum terminum quidem distincte significat, ut sanum
sanitatem; respectus autem diversos ita indeterminate et confuse importat, ut
primum distincte vel quasi distincte ostendat, cæteros autem confuse, et per
reductionem ad primum. Sanum enim respectus multos ad sanitatem, puta habentis,
significantis, causantis, etc., sic in una voce sanitatem distincte importante
confundit, ut respectum primum scilicet habentis seu subiecti, distincte
significet (Sanum enim absolute dicimus sanitatem habentem, ut subiectum);
cæteros autem respectus indeterminate importat et per attributionem ad primum,
sicut patet ex dictis.
16. Et propter hoc tria de huiusmodi analogo
dicuntur: scilicet quod commune est omnibus analogatis non secundum vocem
tantum; - et quod simpliciter prolatum stat pro primo; - et quod non est prius
primo analogato, in quo tota sua ratio formaliter salvatur. Primum quidem
peculiarius significat, et super omnia analogata superius significatum non
habet.
17. Dividitur autem a sancto Thoma analogia
hæc in analogiam duorum ad tertium, ut urinæ et medicinæ ad animal sanum; et in
analogiam unius ad alterum, ut urinae vel medicinae ad animal sanum
18. Nec habet ista divisio alia membra a
supradictis: quoniam haec circuit analogiam secundum omnia genera causarum. Sed
ad hoc facta est, ut ostendatur differenter suscipi nomen analogum, quando
ponitur primum analogatum ex una parte, et caetera ex altera parte; et quando
secundorum analogatorum unum hinc et alterum inde ponitur, secundum quodcumque
genus causae analogia fiat. Primo enim et caeteris sic commune est analogum, ut
nihil eis prius ponat aut significet: et propterea vocatur analogia unius ad
alterum, ponendo omnia alia a primo, loco unius. Secundis autem analogatis sic
commune est nomen analogum, ut aliquid omnibus eis prius ponat: primum scilicet
ad quod omnia secunda attribuuntur. Et vocatur analogia duorum ad tertium, vel
multorum ad unum: quia non inter se est attributio, sed ad primum.
19. Appellantur autem haec analoga a Logico
aequivoca, ut in principio Prædicamentorum patet, ubi animal aequivocum dicitur
ad animal verum et animal pictum. Animal enim pictum non pure aequivoce, sed
per attributionem ad animal verum, animal dicitur; et in ratione eius in
quantum animal manifeste patet animal verum accipi. Quaerenti enim: quid est
animal pictum in eo quod animal? respondebitur: imago animalis veri.
20. A philosophis vero Graecis, nomina ex
uno, vel ad unum, aut in uno, et media inter aequivoca et univoca dicuntur, ut
pluries in Metaphysica patet; et expresse in I Ethic. huiusmodi nomina contra
analoga distinguuntur, ut infra amplius dicetur. A Latinis autem vocantur
analoga vel aequivoca a consilio.
21. Hanc analogiam S. Thomas in I Sent.,
dist. 19, q. 5 a. 2 ad 1 vocat analogiam secundum intentionem, et non secundum
esse: eo quod, nomen analogum non sit hic commune secundum esse, idest
formaliter; sed secundum intentionem, idest secundum denominationem. Ut enim ex
dictis patet, in hac analogia nomen commune non salvatur formaliter nisi in
primo; de caeteris autem extrinseca denominatione dicitur. Haec ideo apud
Latinos analoga dicuntur: quia proportiones diversas ad unum dicunt, extenso
proportionis nomine ad omnem habitudinem. Abusiva tamen locutio haec est,
quamvis longe minor quam prima.
22. Quomodo autem de huiusmodi analogis sit
scientia, et contradictiones et demonstrationes, et consequentiae et alia
huiusmodi de eis fiant, ex dictis, et consuetudine Aristotelis patet. Oportet
enim significationes diversas prius distinguere (propter quod ambigua apud
Arabes haec dicuntur), et deinde a primo ad alia procedere, sicut a centro ad
circumferentiam diversis proceditur viis.
CAPUT III
DE ANALOGIA PROPORTIONALITATIS: QUID SIT ET
QUOTUPLEX SIT, ET QUOD SOLA PROPRIE ANALOGIA VOCETUR
23. Ex abusive igitur analogis ad proprie
analogiam ascendendo, dicimus: analoga secundum proportionalitatem dici, quorum
nomen est commune, et ratio secundum illud nomen est proportionaliter eadem.
Vel sic: Analoga secundum proportionalitatem dicuntur, quorum nomen commune
est, et ratio secundum illud nomen est similis secundum proportionem: ut videre
corporali visione, et videre intellectualiter, communi nomine vocantur videre;
quia sicut intelligere, rem animae offert, ita videre corpori animato.
24. Quamvis autem proportio vocetur certa
habitudo unius quantitatis ad aliam, secundum quod dicimus quatuor duplam
proportionem habere ad duo; et proportionalitas dicatur similitudo duarum
proportionum, secundum quod dicimus ita se habere octo ad quatuor quemadmodum
sex ad tria: utrobique enim dupla proportio est, etc.; transtulerunt tamen
Philosophi proportionis nomen ad omnem habitudinem conformitatis,
commensurationis, capacitatis, etc. Et consequenter proportionalitatem
extenderunt ad omnem similitudinem habitudinum. Et sic in proposito vocabulis
istis utimur.
25. Fit autem duobus modis analogia haec:
scilicet metaphorice et proprie. Metaphorice quidem, quando nomen illud commune
absolute unam habet rationem formalem, quae in uno analogatorum salvatur, et per
metaphoram de alio dicitur: ut ridere unam secundum se rationem habet, analogum
tamen metaphorice est vero risui, et prato virenti, aut fortunae successui; sic
enim significamus haec se habere, quemadmodum homo ridens. Et huiusmodi
analogia sacra Scriptura plena est, de Deo metaphorice notitiam tradens.
26. Proprie vero fit, quando nomen illud
commune in utroque analogatorum absque metaphoris dicitur: ut principium in
corde respectu animalis, et in fundamento respectu domus salvatur. Quod, ut
Averroes in comm. septimo I Ethic. ait, proportionaliter de eis dicitur.
27. Praeponitur autem analogia haec caeteris
antedictis dignitate et nomine. Dignitate quidem, quia haec fit secundum genus
causae formalis inhaerentis: quoniam praedicat ea, quae singulis inhaerent.
Altera vero secundum extrinsecam denominationem fit.
28. Nomine autem, quia analoga nomina apud
Graecos (a quibus vocabulum habuimus) haec tantum dicuntur; ut ex Aristotele
etiam colligitur, qui in Metaphysica nomina quae dicimus analoga per attributionem,
ex uno, vel ad unum, vel in uno vocat: ut patet in principio IV et in VII,
text. 15. In V autem Metaphysicae, cap. de uno, text. 12, definiens unum
secundum analogiam, ut synonimis utitur unum analogia et unum proportione; et
definit ea esse, « quaecumque se habent ut aliud ad aliud »: aperte insinuans
illam esse proprie analogatorum definitionem, quam diximus. Quod tamen clarius
habetur in Arabica translatione, ubi dicitur: « Illa quae sunt unum secundum
aequalitatem, scilicet proportionalem, sunt quorum proportio est una, sicut
proportio alicuius rei ad aliam rem ». Ubi Averroes exponens ait: « Et illa
dicuntur unum, quae sunt unum secundum proportionalitatem; sicut dicitur, quod
proportio rectoris ad civitatem et gubernatoris ad navem, est una ». In secundo
quoque Posteriorum, cap. XIII huiusmodi nomina proportionalia, analoga vocat.
Et quod plus est, in I Ethic., cap. 7 distinguit supradicta nomina ad unum aut
ex uno, contra analoga; dum, loquens de communitate boni ad ea quae bona
dicuntur, ait: « Non assimilantur a casu aequivocis; sed certe ei, quod est ab
uno esse, vel ad unum omnia contendere, vel magis secundum analogiam ». Et
subdens exemplum analogiae dicit: « Sicut enim in corpore visus, in anima
intellectus ». In quibus verbis diligenti lectori, non solum nomen analogiae
hoc, quod diximus, sonare docuit; sed praeferendam esse in praedicationibus
metaphysicis hanc insinuavit analogiam (in ly magis), ut S. Thomas ibidem
propter supradictam rationem optime exponit.
29. Scimus quidem secundum hanc analogiam
rerum intrinsecas entitates, bonitates, veritates etc., quod ex priori analogia
non scitur. Unde sine huius analogiae notitia, processus metaphysicales absque
arte dicuntur. Acciditque huiusmodi ignorantibus, quod antiquis nescientibus logicam,
ut in II Elenchorum dicitur. Nec fuit forte ab Aristotelis tempore tam
periculosus casus iste, sicut modo apud nos est; quoniam blasphemare fere
videtur, qui metaphysicales terminos analogos dicens, secundum
proportionalitatem communes exponit. Cum tamen Averroes dicat super praedicto
textu: « Et dignius his tribus modis est, ut sit nomen boni dictum de eis
secundum viam, quae dicitur de proportionalibus ».
30. Vocatur quoque a Sancto Thoma in I Sent.,
dist. 19, ubi supra, analogia secundum esse et secundum intentionem; eo quod
analogata ista, nec in ratione communis nominis, nec in esse illius rationis
parificantur, et tamen tam in ratione illius nominis, quam in esse eiusdem,
proportionaliter, conveniunt. Sed quoniam, ut dictum est, obscura et necessaria
valde res haec est, accurate distincteque dilucidanda est per plura capitula.
CAPUT IV
QUOMODO ANALOGUM AB ANALOGATIS DISTINGUATUR
31. Quoniam autem analogia media est inter
aequivocationem puram et univocationem, ex extremis natura medii declaranda
est. Et quia in nominibus tria inveniuntur, scilicet vox, conceptus in anima,
et res extra, seu conceptus obiectivus: ideo singula perlustrando, dicendum
est, quomodo analogum ab analogatis distinguatur
32. Et a rebus incipiendo, quia priores
conceptibus et nominibus sunt, dicimus quod, nomine aequivoco ita diversae res
significantur, quod ut sic non nisi voce adunantur. Univoco vero diversae res
ita significantur, quod, ut sic, ad rem in se simpliciter unam abstractam et
praecisam in esse cognito ab eis, adunantur. Analogo autem nomine res diversae
ita significantur, quod ut sic ad res diversas secundum proportionem unam
uniuntur. Vocatur autem in proposito res, non solum natura aliqua, sed
quicumque gradus, quaecumque realitas, et quodcumque reale in rebus inventum.
33. Unde inter univocationem et analogiam
haec est differentia: quod res fundantes univocationem sunt sic ad invicem
similes, quod fundamentum similitudinis in una est eiusdem rationis omnino cum
fundamento similitudinis in alia: ita quod nihil claudit in se unius ratio,
quod non claudat alterius ratio. Ac per hoc fundamentum univocae similitudinis,
in utroque extremorum aeque abstrahit ab ipsis extremis. Res autem fundantes
analogiam, sic sunt similes, quod fundamentum similitudinis in una, diversæ est
rationis simpliciter a fundamento illius in alia: ita quod unius ratio non
claudit id quod claudit ratio alterius. Ac per hoc fundamentum analogae
similitudinis, in neutro extremorum oportet esse abstractum ab ipsis extremis;
sed remanent fundamenta distincta, similia tamen secundum proportionem; propter
quod eadem proportionaliter vel analogice dicuntur.
34. Et ut possint omnibus praedicta patere,
declarantur exemplariter in univocatione huius nominis animal, et analogia
huius nominis ens. Homo, bos, leo et caetera animalia, quia habent in se
singulas naturas sensitivas, seu proprias animalitates, quas constat diversas
secundum rem esse, et mutuo similes: sic quod in quocumque extremo, puta homine
aut leone, consideretur secundum se animalitas, quae est similitudinis
fundamentum, invenitur aequaliter abstrahens ab eo in quo est, et nihil
includens in uno quod non in alio. Ideo et in rerum natura fundant secundum
suas animalitates similitudinem univocam, quae identitas generica vocatur; et
in esse cognito adunantur non ad duas vel tres animalitates, sed unam tantum,
quae animalis nomine in concreto per se primo significatur, et univoce vocatur
communi nomine animal.
Omnium siquidem eorum, secundum quod naturas sensitivas habent, indistincta omnino
est ratio ab omnibus abstracta, quae illius rei, quam animalitatem vocavimus,
adaequata est definitio. Substantia autem quantitas, qualitas etc., quia non
habent in suis quidditatibus aliquid praedicto modo abstrahibile, puta
entitatem, (quoniam supra substantialitatem nihil amplius restat), ideo nullam
substantialem univocationem inter se compatiuntur.
35. Et quia cum hoc, quod non solum eorum
quidditates sunt diversae, sed etiam primo diversae; retinent similitudinem in
hoc, quod unumquodque eorum secundum suam proportionem habet esse; ideo et in
rerum natura non secundum aliquam eiusdem rationis in extremis sed secundum
proprias quidditates, ut commensuratas his propriis esse fundant analogam idest
proportionalem similitudinem.
Et in intellectu adunantur ad tot res, quot sunt fundamenta, proportionis
similitudine unitas, significatas (propter illam similitudinem) entis nomine,
et analogice communi nomine vocantur ens. Differenter ergo res adunantur sub
nomine Analogo et Univoco.
36. Conceptus quoque mentalis non eodem modo
invenitur in univocis et analogis: quoniam nomen univocum et omnia univocata ut
sic, unum tantum conceptum in mente habent perfecte et adaequate eis
correspondentem; quia fundamentum univocae similitudinis (quod significatum
formale est nominis univoci), unius omnino rationis est in omnibus univocatis;
ac per hoc in uno repraesentato, omnia repraesentari necesse est.
In analogis vero, quoniam fundamenta analogae similitudinis diversarum rationum
sunt simpliciter, et eiusdem secundum quid, idest secundum proportionem:
oportet duplicem analogi mentalem conceptum distinguere, perfectum et
imperfectum; et dicere quod analogo et suis analogatis respondet unus conceptus
mentalis imperfectus, et tot perfecti, quot sunt analogata. Quia enim unum
analogatorum ut sic, simile est alteri: consequens est, quod conceptus
repraesentans unum, repraesentet alterum, iuxta illam maximam: Quidquid
assimilatur simili ut sic, assimilatur etiam illi, cui illud tale est simile.
37. Quia vero talis similitudo secundum
proportionem tantum est, quae diversam rationem in altero fundamento habet:
conceptus perfecte repraesentans unum analogatorum, a perfecta repraesentatione
alterius deficit; et per consequens oportet alterius analogati alterum
adaequatum conceptum esse. Unde et analogum unum habere mentalem conceptum, et
plures habere conceptus mentales: verum est diversimode; quamvis simpliciter
loquendo, magis debeat dici, analogi esse plures conceptus; nisi loquendi
occasio aliud exigat. Dico autem hoc: quoniam cum secundum dicentes, analoga
omnino carere uno conceptu mentali, sermo est; unum eorum conceptum absolute
dicere non est reprehendendum.
Propter quod oportet solerti discretione lectorem uti quando invenitur
scriptum, quod analogata conveniunt in una ratione, et quando invenitur dictum
alibi, quod analogata non conveniunt in una ratione.
38. Est ergo differentia inter analogiam et
univocationem quoad conceptum mentalem, ita quod univoci et univocatorum ut
sic, unus est conceptus perfecte et adaequate eis respondens, ut de conceptu
animalis patet.
Analogi vero et analogatorum ut sic, plures necessario sunt conceptus perfecte
ea repraesentantes, et unus est conceptus imperfecte repraesentans. Non tamen
ita quod sit unus conceptus adaequate respondens nomini analogo, et inadaequate
analogatis: quoniam secundum veritatem nomen illud univocum esset; sed ita quod
conceptus unus repraesentans perfecte alterurn analogatum ut sic, imperfecte
repraesentat reliquum. Quoad vocem autem, non est inter analoga et univoca
differentia.
39. His autem praelibatis, intentum facile
patere potest: quomodo scilicet distinguitur analogum, puta ens, ab analogatis,
puta substantia, quantitate et qualitate. Univocum enim, puta animal,
distinguitur ab univocatis, puta homine et leone, quoad rem significatam seu
conceptum obiectivum, et quoad conceptum mentalem, sicut unum simpliciter
abstractum etc., a multis simpliciter etc.
Analogum vero, quoad rem, seu conceptum obiectivum, distinguitur sicut unum
proportione a multis simpliciter; vel (et idem est) sicut multa ut similia
secundum proportiones a multis absolute. Verbi
gratia, ens distinguitur a substantia et quantitate, non quia significat rem
quamdam eis communem; sed quia substantia quidditatem tantum substantiae
importat, et similiter quantitas quidditatem quantitatis absolute significat;
ens autem significat ambas quidditates, ut similes secundum proportiones ad sua
esse; et hoc est dicere ut easdem proportionaliter.
40. Quoad conceptum autem mentalem
adaequatum, hoc quoque eodem omnino modo distinguitur. Secundum vero conceptum
mentalem imperfectum, quamvis distinguatur sicut unum simpliciter a multis
simpliciter; non tamen sicut unum abstrahens in repraesentando ab illis multis,
quemadmodum in univocis contingit. Quoniam, ut ex dictis patet, conceptus ille,
puta qualitatis, in quantum ens, alterius analogati, idest ipsius qualitatis,
secundum quod se habet ad suum esse, est adaequate repraesentativus, et a
qualitatis quidditate non abstrahens; caeterorum vero, puta quantitatis et
substantiae, imperfecte tantum est repraesentativus, in quantum eis similis est
proportionaliter.
CAPUT V
QUALIS SIT ABSTRACTIO ANALOGI
AB ANALOGATIS
41. Oportet autem ex praemissis ostendere,
qualiter analogum abstrahat ab his, quibus commune secundum analogiam dicitur,
puta qualiter ens abstrahat a substantia et quantitate. Insurgit siquidem
difficultas quaedam in re hac, et ex parte rerum, et ex parte conceptus.
Ex parte siquidem rerum, quia videtur analogi nominis res significata, eodem
abstrahibilis et abstracta modo, quo res univoco nomine significata. Quoniam
cum, ut in V Metaph. dicitur, unum in qualitate faciat simile, nulla apparet
ratio, cur a quibusdam similibus sit una res abstrahibilis, et a quibusdam non;
licet evidens ratio sit, cur ab his similibus, puta Sorte et Platone,
abstrahibilis sit res magis una, et ab illis, puta homine et lapide, minus una.
Unde si substantia et quantitas assimilantur in hoc, quod utraque est ens, et
consequenter in eis est aliquid unum, quod est fundamentum illius
similitudinis: quid vetat ab eis abstrahi rem unam utrique communem?
42. Ex parte vero conceptus, quia videtur
eodem modo conceptus analogi abstrahere ab analogatis, sicut univocum ab
univocatis: eo quod analogum nomen importat in confuso singulas proportiones
analogatorum, et distincte non significat nisi proportionem in communi. Verbi
gratia, ens non significat habens se ad esse sic vel sic, puta ut substantia,
aut ut quantitas; sed si proportionale nomen est, significare videtur, habens
se ad esse secundum aliquam proportionem, quaecumque illa sit. Hoc autem
constat esse aeque abstractum a substantia et a quantitate; et consequenter per
modum univoci in analogis abstractio conceptus apparet.
43. Ut autem evidens fiat huius ambiguitatis
determinatio, sciendum est, quod licet abstrahere diversa significet, cum
dicimus intellectum abstrahere animal ab homine et equo, et cum dicimus animal
abstrahere ab homine et equo: eo quod tunc significat ipsam intellectus
operationem attingentem in eis unum et non alia; nunc vero significat
extrinsecam denominationem ab illa intellectus operatione, qua res cognita
abstracta denominatur: in unum tamen et idem semper tendit, quoniam semper
sonat intelligi unum, non intellecto altero.
44. Ideoque nihil aliud est agere de
abstractione analogi ab analogatis quam inquirere et determinare, quomodo res
significata analogo nomine intelligi possit, non cointellectis analogatis; et
quomodo conceptus illius habeatur, absque conceptibus istorum.
45. Cum igitur ex supradictis, et ex ipso
analogiae vocabulo pateat, quod analogo nomine non simpliciter una res, sed res
proportione una significatur, talis autem idem est quod res diversae, ut
similes proportionaliter: facile deduci potest, quod res analoga potest quidem
intelligi, non cointellectis analogatis, et consequenter abstrahere ab eis.
46. Sed non sicut in univocis res una, (puta
natura sensitiva, seu animal intelligitur, non cointellectis omnino natura
humana et equina ut sic), sed sicut duae res ut proportionaliter similes
intelliguntur, non cointellectis ipsismet duabus rebus secundum suas proprias
naturas absolute. Ita quod analogi abstractio non consistit in cognitione unius
et non cognitione alterius; sed in unius et eiusdem intellectione ut sic, et
non intellectione absolute. Verbi gratia, entis abstractio non consistit in
hoc, quod entitas apprehenditur, et substantia aut quantitas non; sed in hoc:
quod substantia aut quantitas apprehenditur ut sic se habens ad proprium esse;
(in hoc enim similitudo proportionalis attenditur) et non apprehenditur
substantia, aut quantitas absolute. Et simile est de aliis rebus analogis,
quales sunt fere omnes metaphysicales.
47. Unde concedi potest, rem analogam
abstrahere, et non abstrahere ab analogatis diversimode. Abstrahit quidem, pro
quanto abstrahit ab eis, quemadmodum res ut sic, idest ut res similis alteri
proportionaliter abstrahit a se absolute sumpta. Non abstrahit vero, pro quanto
res ut sic accepta seipsam necessario includit, et absque seipsa intelligi non
potest. Quod de univocis dici non potest: quia res univoca, absque aliis quibus
est univoce communis, intelligitur sic, quod res in suo intellectu nullo modo
actualiter includit ea quibus est comm unis, ut patet de animali
48. Obiectioni autem in oppositum adductae,
ex analogae similitudinis natura facile satisfit, dicendo, quod cum unum
multipliciter dicatur, non oportet omnem similitudinem attendi secundum unum
simpliciter; sed quandoque sufficit, quod unum secundum proportionem faciat
simile. Unum autem proportionaliter non est simpliciter unum; sed multa similia
secundum proportiones, a quibus ideo non potest abstrahi res una simpliciter:
quia similitudo ipsa proportionalis tantum est, et fundamentum non est unum
nisi proportionaliter
49. De ratione siquidem unius
proportionaliter est habere quatuor terminos (ut in V Ethicorum dicitur).
Quoniam proportionalitas qua similitudo proportionum fit, inter quatuor ad
minus, (quae duarum proportionum extrema sunt), necessario est; et consequenter
unum proportione non unificatur simpliciter, sed distinctionem retinens, unum
pro tanto est et dicitur, pro quanto proportionibus dissimilibus divisum non
est. Unde sicut non est alia ratio quare unum proportionaliter non est unum
absolute, nisi quia ista est eius ratio formalis; ita non est quaerenda alia
ratio, cur a similibus proportionaliter non potest abstrahi res una; hoc enim
ideo est, quia similitudo proportionalis talem in sua ratione diversitatem
includit. Et accidit ulterius procedentibus, ut quaerant id, quod sub
quaestione non cadit: ut quare homo est animal rationale, etc.
50. De abstractione quoque conceptus, eodem
modo est dicendum: abstrahit enim conceptus analogi nominis non sicut unum
simpliciter, sed sicut unum proportione, seu simile secundum proportiones a
multis absolute.
51. Sed quia in obiciendo tangitur de
abstractione conceptus analogi a specialibus conceptibus illius analogiae, et
abusive analogata ibidem vocantur partiales analogi rationes; ideo diligenter
cavendum est, ne apparentia in obiectione tacta in illum errorem ducat, qui ibi
tangitur.
Sciendum siquidem est, quod licet in analogis secundum attributionem in hoc
omnia analogata conveniant, quod eamdem formam omnino respiciunt, ita quod non
solum conveniunt in uno termino, sed in hoc, quod est respicere illum: erroneum
tamen est, analogo per attributionem conceptum unum respectus in communi ad
illum terminum, per abstractionem a tali et tali respectu, attribuere. Verbi
gratia: animal in quantum sanum, urina in quantum sana, et medicina in quantum
sana, licet conveniant et in sanitate tamquam termino: cuius animal est
subiectum, urina signum, et medicina causa; et conveniant in hoc, quod est
respicere sanitatem (quodlibet enim eorum sanitatem respicit, licet
diversimode); ab his tamen specialibus respectibus non abstrahitur respectus in
communi ad sanitatem, importatus nomine sani, in cuius conceptu omnes speciales
respectus ad sanitatem, confuse et in potentia clauduntur.
52. Falsum enim est, quod sanum significet
hoc quod dico, respiciens vel aliqualiter se habens ad sanitatem. Tum quia sic
sani nomen univocum vere esset ad urinam et animal etc., ut patet ex univocorum
definitione. Tum quia hoc est contra intentionem dicentium, urinam aut diaetam
sanam. Percunctantibus siquidem, quid est urina in quantum sana, non
respondetur: respiciens sanitatem; sed omnes respectum illum specificant
respondentes: signum sanitatis; et similiter de diaeta respondetur, quod est
conservativa sanitatis, etc. Tum quia contra omnes Philosophos et Logicos
(hucusque a me visos) hoc est.
53. Sicut autem in praedictis analogis
praedictus cavendus est error, ita in analogis secundum proportionem (quae sola
simpliciter analoga sunt) similis cavendus est error, ex simili causa apparentiae
firmitatem trahens.
Quia enim analogata conveniunt in hoc, quod unumquodque eorum commensuratum seu
proportionatum est (licet diversimode), credi potest quod ab his specialibus
proportionibus abstrahatur proportionatum in communi, et nomine analogo significetur.
Ac per hoc analogum habeat conceptum unum, in quo confuse et in potentia
claudantur omnes speciales proportiones analogatorum; verbi gratia, ut quia
substantia proportionata est suo esse, et similiter quantitas et qualitas
(licet diversimode) ideo a substantia et quantitate et qualitate etc.,
diversimode proportionatis suis esse, abstrahatur res seu quidditas
proportionem habens ad esse, qualiscumque sit illa proportio, et hoc sit entis
primarium significatum, in quo omnes speciales proportiones substantiae
quantitatis et qualitatis etc., ad sua esse confuse claudantur et in potentia.
54. Sed hoc falsissimum est. Tum quia hoc
quod dicitur, scilicet res proportionata ad hoc quod sit, non est res una
simpliciter etiam in esse obiectivo, nisi chimerice. Tum quia proportionalia
nomina univoca essent (ut patet ex univocorum definitione), et consequenter
periret proportionalitatis ratio, quae extrema unum simpliciter esse non
compatitur; et sic essent proportionalia et non proportionalia: quod intellectus
capere nullo modo potest. Tum quia contra Aristotelis auctoritatem, in II
Poster. inferius adducendam, et adductam ex I Ethic., et S. Doctorem et
Averroem et Albertum expresse est.
Unde confusio, qua analogum tam secundum attributionem quam secundum proportionem,
importat speciales habitudines aut proportiones: non est confusio plurium
conceptuum in uno communi conceptu; sed est confusio significationum in una
voce, licet difformiter. Quoniam in analogia attributionis vox analoga primum
distincte significat, caetera autem confuse. In analogia vero proportionis,
nomen analogum ad omnes suas significationes indistincte se habere permittitur.
55. Cautum tamen et attentum oportet hic
esse; quia cum analogi rationes dupliciter sumi possint: scilicet secundum se,
et ut eaedem et ipsæ ut eædem propter identitatis proportionalis naturam non
abstrahant a seipsis, et tamen aliquid convenit eis ratione identitatis, seu in
quantum eædem sunt, quod non convenit eis ratione diversitatis, ut patet de
communibus eis: videtur quod duo incompossibilia secundum apparentiam, analogi
rationibus conveniant; scilicet quod ipsae ut eædem non abstrahant a seipsis,
et quod ipsæ ut eædem aliquid causent et habeant, quod non ut diversæ;
reduplicarique possint ut eædem, non reduplicatis ut diversæ sunt.
Hæc enim non solum compossibiliter, sed necessario sibi simul vindicat
identitas proportionalis; quoniam et extrema uniri omnino non patiens, ab eis
abstrahi omnino non permittit; et extrema aliqualiter indivisa et eadem ponens,
ut eadem ea considerabilia et reduplicabilia exigit.
56. Sicque fit, ut in analogo secundum
identitatem in se clausam, ad diversitatem rationum in se quoque clausam
comparato, abstractio quædam, quæ non tam abstractio quam quidam abstractionis
modus est inveniatur; propter quam non solum ab analogatis (puta substantia et
quantitate), analogum (puta ens), abstrahere dicitur, ut supra diximus; sed ab
ipsis eius rationibus, seu a diversitate ipsarum rationum eius: puta rationis
entis in substantia, et rationis entis in quantitate.
Non quia quamdam rationem eis communem dicat: quia hoc est fatuum; nec quia
illæ rationes sint omnino eædem, aut eas omnino uniat: quia sic non esset
analogum, sed univocum; sed quia eas proportionaliter adunans, et ut easdem
proportionaliter significans, ut easdem considerandas offert: annexa
inseparabiliter, diversitate quasi seclusa; et identitate proportionali unit,
et confundit quodammodo diversitatem rationum.
57. Sicque non sola significationum in voce
confusio, analogo convenit, sed confusio quædam conceptuum, seu rationum fit in
identitate eorum proportionali, sic tamen ut non tam conceptus, quam eorum
diversitas confundatur.
Et quoniam analogum talem identitatem præcipue importat, et tali confusione
frequenter utimur; analoga nomina ab omni rationum eius diversitate abstrahere
dicentes, dum confuse pro omnibus supponere ipsum pluries exponimus, ideo non
mediocri opus est vigilantia, ne in univocationem labi contingat.
58. Abstrahit ergo analogum a suis
analogatis, puta ens a substantia et quantitate, sicut unum proportione a
multis; seu sicut similia proportionaliter a seipsis absolute, tam quoad
conceptum obiectivum, quam mentalem, sive sit sermo de abstractione totali sive
de formali. Hæ enim abstractiones non differunt in eodem, nisi secundum
praecisionem et non præcisionem, ut alibi declaravimus. Unde nihil aliud est
dicere ens abstractum a naturis praedicamentorum abstractione formali, quam
dicere naturas prædicamentales proportionales ad sua esse ut sic præcise; a
specialibus autem seu singulis analogiæ rationibus extremis, non tertio
conceptu simplici, sed voce communi et identitate proportionali earumdem,
quodammodo abstrahit.
CAPUT VI
QUALIS SIT PRAEDICATIO ANALOGI
DE SUIS ANALOGATIS
59. Videbitur autem forte alicui ex his, quod
prædicatio analogi de suis analogatis, puta entis de substantia et quantitate,
aut formæ de anima et albedine etc., sit sicut prædicatio æquivoci de suis
æquivocatis; ita quod non sit prædicatio superioris de suis inferioribus, nec
communioris de minus communi, nisi sola voce; sed eiusdem de seipso. Non est
enim analogo una res significata, quae in utroque analogatorum salvetur; absque
hoc autem prædicatio communioris aut superioris non invenitur secundum
intrinsecam denominationem, seu inexsistentiam. Sic enim analogum secundum
proportionalitatem commune esse dictum est.
60. Fovere quoque potest non parum opinionem
hanc processus iuxta I Topicorum. Aut scilicet analogum est prædicatum
convertibile, aut inconvertibile, seclusa vocis communitate. Et cum constet non
esse inconvertibile, - quoniam substantia ut sic se habens ad suum esse, quod
ens de substantia dictum prædicat, convertitur cum substantia: et similiter
quantitas sic commensurata suo esse, cum quantitate convertitur, et sic de aliis,
- consequens est, quod analogum tamquam superius, de analogatis prædicari non
possit. Superioris enim intentionem suscipere non potest, quod convertibile
esse comprobatur.
61. Et quoniam secundum veritatem analogum ut
superius praedicatur de analogatis, et non sola voce commune est eis, sed
conceptu unico proportionaliter: cuius unitas ad hoc, quod praedicatum aliquod
superioris rationem habeat, sufficit: quia superius nihil aliud sonat, quam
unum prædicatum ad plura se extendens; unum autem non per accidens, neque
aggregatione, sicut acervum lapidum; sed per se, constat esse etiam unum
proportione: ideo ad huius veritatis claritatem ex extremis procedendo,
sciendum est, quod quia analogum medium est inter univocum et pure æquivocum:
consequens est, quod analogum aliquo modo idem, et non idem aliquo modo de suis
praedicet analogatis.
Et quia praedicat aliquid abstrahens aliquo modo a suis analogatis, ut ex
præmisso patet capite; consequens est, quod comparetur ad sua analogata ut
maius ad minora, seu ut superius ad inferiora; licet non omnino unum secundum
rationem sit, quod imponit.
62. Quod ut clarius pateat, figuraliter
declaratur sic: Tam in univocis, quam in æquivocis, quam in analogis quatuor
inveniuntur, scilicet duæ res ad minus, æquivocatæ, univocatæ, aut analogatae;
et duae res, seu rerum rationes, aequivocationem, univocationem aut analogiam
fundantes. Verbi gratia: In aequivocatione canis inveniuntur haec quatuor:
scilicet canis marinus, et canis terrestris, et ratio illius, et ratio istius
secundum canis nomen. In univocatione quoque animalis inveniuntur quatuor:
scilicet homo, et bos, et natura sensitiva hominis et natura sensitiva bovis,
quae animalis univocationem fundant. In analogia similiter entis quatuor sunt:
scilicet substantia et quantitas, et substantia in quantum commensurata suo
esse, et quantitas secundum quod suo esse proportionatur.
63. Et licet prima duo, scilicet aequivocata
et analogata, eodem modo quantum ad propositum spectat in omnibus his
distinguantur, quia ubilibet ex opposito condistincta sunt; altera tamen duo
univocationem, aequivocationem et analogiam fundantia, diversimode unita aut
distincta sunt.
In aequivocis namque rationes illae, puta canis marini et terrestris, sunt
omnino diversae secundum rationem; et propter hoc id quod praedicat canis de
marino cane, nullo modo praedicat de terrestri, et e converso; et ideo sola
voce communius aut maius æquivocatis dicitur et est.
64. In univocis vero res illae, puta
animalitatis in bove et animalitatis in leone, licet et numero et specie
diversae sint, ratione tamen omnino eaedem sunt; ratio enim unius est omnino
eadem quod ratio alterius, et, e converso; et propter hoc id quidem quod
praedicat animal de homine, idem praedicat omnino de bove, et univocum dicitur
et superius homine, leone boveque.
65. In analogis autem res analogiam fundantes
(puta quantitas ut sic se habens ad esse, et substantia ut sic se habens ad
esse), licet diversae sint et numero et specie et genere; ratione tamen eaedem
sunt non omnino, sed proportionaliter; quoniam unius ratio proportionaliter
eadem est alteri.
66. Et propterea, id quod praedicat analogum,
puta ens de quantitate, illud idem proportionaliter praedicat de substantia, et
e converso; est enim illudmet proportionaliter id quod in substantia ponit, et
e converso. Et propter hoc analogum, puta ens, non sola voce communius, maius
aut superius analogatis est; sed conceptu, ut dictum est, proportionaliter uno.
Ita quod analogum et univocum conveniunt in hoc, quod utrumque communioris et
superioris rationem habet. Differunt autem in hoc, quod illud est superius
analogice seu proportionaliter, hoc vero univoce.
67. Et merito, quia fundamentum
superioritatis utrobique salvatur, univocationis autem non. Fundatur enim
superioritas super identitate rationis rei significatae, idest super hoc quod
res significata invenitur non in hoc tantum, sed illamet non numero sed ratione
invenitur in alio. Univocatio autem supra modo identitatis omnimodae scilicet
identitate rationis rei significatae, idest super hoc quod ratio rei
significatae in illo et in isto est eadem omnino.
68. Quamvis enim in analogis hic identitatis
modus non inveniatur, quem in univocis inveniri pluries dictum est, identitas
tamen ipsa rationum invenitur. Est namque identitas proportionalis, identitas
quaedam. Et ideo non minus analogum (puta ens) est praedicatum superius, quam
univocum (puta animal), sed alio modo: analogum enim est superius
proportionaliter, quia fundatur supra identitate proportionali rationis rei
significatae; univocum autem praecise et simpliciter, quia supra omnimoda
identitate rationis rei significatae eius superioritas fundatur. Propter quod
S. Thomas, superioritatis fundamentum aspiciens, in V Metaph. dicit, quod ens
est superius ad omnia, sicut animal ad hominem et bovem.
69. Unde obiectiones ad oppositum adductae in
hoc peccant, quod inter identitatem et modum identitatis non distinguunt.
Fatendum enim est, quod ad hoc, quod aliquis terminus denominetur superior aut
communior, oportet ut rem unam et eamdem in utroque ponat; sed sophisma
consequentis committitur inferendo ex hoc: ergo oportet quod dicat rem unam et
eamdem omnino. Et est semper sermo de identitate secundum rationem, seu
definitionem. Identitas enim et unitas continent sub se non solum unitatem et identitatem
omnimodam, sed proportionalem, quae in analogi nominis ratione salvatur.
Negandum est igitur quod in analogis non praedicetur idem de uno et de alio
analogato: quoniam unum et idem proportionaliter de omnibus analogatis dicitur;
et propterea inter praedicata non convertibilia numerandum est. Quantitas enim
licet adaequet ens de quantitate verificatum secundum rationem omnino eamdem,
non tamen secundum rationem illam proportionaliter: quoniam entis ratio non
alia proportionaliter ad substantiam et quantitatem se extendit. Verum quia
analogum sonat identitatem proportionalem, ideo huiusmodi rationibus formaliter
respondendo, nullo pacto concedendum est converti analogum cum analogato
aliquo.
70. Ad materiam tamen descendendo, potest
intrepide dici, quod quia analogum rationem unam tantum proportionaliter
praedicat, et unum proportionaliter plura esse proportionibus similia
manifestum est; dupliciter potest secundum singulas rationes ad analogata
comparari. Uno modo absolute: et sic secundum singulas rationes cum singulis
analogatis convertitur; quia nulla omnino una analogi ratio in duobus
analogatis invenitur. Alio modo secundum identitatem proportionalem, quam habet
una cum altera: et sic cum nullo analogato convertitur, quoniam omnes analogi
rationes indivisae sunt proportionaliter, et una est altera proportionaliter.
Et quia, ut dictum est, analogum hanc sonat identitatem, ideo formaliter et
simpliciter loquendo, analogum inconvertibile et communius praedicatum,
concedendum est esse. Non tamen genus, aut species, aut proprium, aut
definitio, aut differentia, aut accidens universaliter est.
Nec propterea Aristoteles diminutus fuit aut Porphyrius, quoniam praedicabile,
quod unum est simpliciter, edocebant; ac per hoc inter aequivoca, analoga numerarunt.
71. Ex praedictis autem manifeste patet, quod
analogum non conceptum disiunctum, nec unum praecisum inaequaliter
participatum, nec unum ordine; sed conceptum unum proportione dicit et
praedicat. De ordine tamen in analogis incluso inferius tractabitur. Unde cum
dicitur de homine, aut albedine, aut quocumque alio, quod est ens: non est
sensus, quod sit substantia, vel accidens; sed sic se habens ad esse.
72. Utor autem ly sic, quoniam de propriis
nominibus proportionum ad esse in actu exercito eas importantibus, disputare
nolo ad praesens; quoniam Metaphysici negotii opus hoc est, et exemplariter hic
de ente loquimur. Simile siquidem est de actu, potentia, forma, materia,
principio, causa, et aliis hujusmodi, indicium.
CAPUT VII
QUALIS SIT ANALOGATORUM SECUNDUM ANALOGI
NOMEN DEFINITIO
73. Apparere quoque alicui poterit, quod in
ratione unius analogati, (puta qualitatis) secundum analogi (puta entis) nomen,
alterius analogati, puta substantiae, vel quantitatis ratio secundum idem nomen
analogi cadere debeat, sicut in analogia attributionis contingere dictum est.
Fundamentum autem inde apparentia haec sumit: quia ratio unius analogati ut
eadem proportionaliter est alteri, absque illa altera exprimi nequit complete.
Dictum est autem, quod analogo nomine rationes hae importantur, ut eadem proportionaliter
sunt.
74. Et confirmat hoc expositio ipsa analogiae
ab Aristotele, Averroe et S. Thoma in I Ethic. posita. Exponunt enim quod
bonum, seu perfectio, analogice dicitur de visu et intellectu, quia sicut visus
in corpore, ita intellectus in anima perfectio est. Constat autem, quod non est
intelligibile hoc se habere sicut illud, nisi utrumque extremorum percipiatur.
Necessario igitur videtur, unum analogatorum secundum analogi nomen per aliud
definiendum esse.
75. Ut autem liqueat huius ambiguitatis
solutio, recolendum est analoga haec dupliciter inveniri, scilicet proprie et
metaphorice. Diversimode enim hæc se habent ad propositam quaestionem. In
analogia siquidem secundum metaphoram, oportet unum in alterius ratione poni,
non indifferenter; sed proprie sumptum, in ratione sui metaphorice sumpti
claudi necesse est; quoniam impossibile est intelligere quid sit aliquid
secundum metaphoricum nomen, nisi cognito illo, ad cuius metaphoram dicitur.
Neque enim fieri potest, ut intelligam quid sit pratum in eo quod ridens, nisi
sciam quid significet risus nomen proprie sumptum, ad cuius similitudinem
dicitur pratum ridere.
76. Est autem huius ratio radicalis, quia
analogum metaphorice sumptum, nihil aliud praedicat, quam hoc se habere ad
similitudinem illius, quod absque altero extremo intelligi nequit. Et propter
hoc huiusmodi analoga prius dicuntur de his, in quibus proprie salvantur, et
posterius de his, in quibus metaphorice inveniuntur et habent in hoc
affinitatem cum analogis secundum attributionem, ut patet.
77. In analogia vero, in qua nominis salvatur
proprietas, nullum analogi membrum per alterum definiri oportet, nisi forte
gratia materiae, ut S. Thomas in qq. de Verit., q. 2, a. 11 docuit. Sunt enim
analogatorum rationes secundum analogi nomen quodammodo mediae inter analoga
secundum attributionem, et univoca. In analogis enim secundum attributionem,
primum definit reliqua. In univocis vero neutrum alterum definit, sed unius
definitio est completa alterius definitio, et e converso. In analogis autem
neutrum alterum definit; sed unius definitio est proportionaliter alterius
definitio. Et loquimur semper de ratione secundum nomen commune. Verbi gratia,
in definitione cordis, secundum quod principium animalis, non ponitur
fundamentum secundum quod principium domus, nec e converso; sed eadem
proportionaliter est principii ratio utrobique, ut Commentator ubi supra dicit.
78. Duabus autem opus est distinctionibus uti
in hac re: ea scilicet, quae in logica, traditur de actu signato et exercito;
et ea quae a metaphysico ut plurimum tractatur, de ordine rerum sub uno nomine
ex parte rei, et ex parte impositionis nominis.
79. Ex prima siquidem distinctione scimus
duo. Primo, quod sicut animal dictum de homine et de equo importans
univocationem in actu exercito, non praedicat de homine totum hoc, scilicet
naturam sensitivam eamdem omnino secundum rationem naturae sensitivae equi et
bovis, sed naturam sensitivam simpliciter; quam tamen ad hoc, quod univoca sit
praedicatio, oportet omnino esse eamdem secundum rationem naturae sensitivae
equi et bovis, - ita ens importans proportionalitatem in actu exercito, non
praedicat de quantitate totum hoc, scilicet habens se ad esse sic
proportionaliter sicut substantia, aut qualitas ad suum esse; sed habens se ad
esse sic absque alia additione; quod tamen oportet, ad hoc quod analoga sit
praedicatio, idem proportionaliter esse cum altero, sic se habere ad esse quod
de substantia aut qualitate ens praedicat.
80. Secundo, quod sicut ex declaratione, qua
manifestatur animal esse univocum, quia dicit unam et eamdem omnino rationem in
omnibus, non fallimur, nec confundimur, nec vagamur circa hominis et bovis
secundum animalis nomen rationem; sed quiescimus, intuentes quod animal
exercet, quod univocorum definitio et expositio significat: - ita ex hoc, quod
declaratur ens aut bonum, aut quodcumque aliud esse analogum, quia dicit
rationes plures easdem proportionaliter, et importat hoc se habere quemadmodum
proportionaliter illud se habet ad esse vel appetitum etc., non debemus turbari
et inquirere in analogi nominis (puta boni) ratione significationem istam; sed
sat sit, distinguendo inter actum signatum et exercitum, inspicere quod analogi
nominis ratio id exercet, quod analogi ratio et declaratio significat.
81. Ex his autem duobus patere iam potest
intentum, quod scilicet non oportet unum analogiae membrum per alterum
definire, ex eo quod analogum significat ea esse eadem proportionaliter,
quoniam haec in actu exercito significat.
82. Ex secunda vero distinctione scimus, non
solum - quod praeposterus est ordo rerum et significationum quandoque sub
nomine analogo, ita quod prior secundum rem ratio, posterior interdum
significatione est (ut de ente et bono et aliis huiusmodi communibus Deo et
creaturis accidit: ratio enim quam in Deo quodlibet horum ponit, significatione
quidem posterior, re autem prior est); et quod propter alterum horum dicitur
analogum praedicari de suis analogatis secundum prius et posterius ipsam
analogi rationem. - Sed etiam scimus, quod quando ratio, quam ponit analogum in
uno, ex ratione quam in altero ponit, exponitur: non ideo fit, quia unum in
alterius ratione cadat; sed quia unius ratio posterior altera est
significatione; et per priorem, utpote notiorem declaratur: ut S. Thomas in I
p., q. XIII, art. 2 fecit: declarans quod, dicendo: Deus est bonus: sensus est,
id quod bonitatem in creaturis dicimus, praeexsistit in Deo proportionaliter
etc. Et eadem intelligendum est ratione fieri, si posterior secundum rem per
priorem declaretur.
Non definit ergo analogum secundum unam rationem, seipsum secundum alteram,
licet exponat et declaret.
83. Obiectionibus autem in oppositum, quamvis
ex dictis satisfactum sit, formaliter responderi potest, quod cognosci aliqua
ut eadem proportionaliter, seu hoc se habere sicut illud, dupliciter contingit.
Uno modo formaliter, idest quoad relationem identitatis et similitudinis, et
sic absque extremis cognitio haec haberi non potest. Alio modo fundamentaliter,
et sic in ratione unius non cadit reliquum; sed ratio unius est ratio alterius
omnino, vel proportionaliter. Constat autem quod analogum nomen, puta ens aut
bonum, non relationem identitatis aut similitudinis significat, sed
fundamentum; et ideo obiectiones quae iuxta primum sensum procedunt, nihil
concludunt contra intentum.
Patet autem facillime, haec esse vera exempla de univocis, ponendo et
applicando ad identitatem univocationis. Significat namque nomen univocum
plura, in quantum eadem sunt univoce, seu secundum rationem omnino. Et
identitatis relatio in nullo extremorum absque altero intelligibilis est.
CAPUT VIII
QUALIS SIT IN ANALOGO COMPARATIO
84. Difficultas etiam non parva, quae multos
invasit ac superavit, de comparatione in analogo, dilucidanda est. Creditum
enim est a quibusdam, quod non posset, analogia posita, sermo ille nisi extorte
exponi, quo unum analogatum magis aut perfectius tale secundum analogi nomen
diceretur. Verbi gratia: substantia est magis, aut perfectius ens quam
quantitas. Moti sunt autem ex eo, quod comparatio in uno communi, utrinque
facienda est, etiam secundum grammaticos; quod in analogo non inveniri videtur.
85. Et potest formari ratio pro eis talis:
Aut comparantur analogata in una communi eis ratione, aut in suis rationibus.
Non in ratione communi: quia illa analogum caret; nec in rationibus propriis:
quia tunc falsum est, substantiam magis esse ens quam quantitatem. Non enim
minus aut imperfectius quantitas est sua ratio, quam ens in ea ponit, quam
substantia sua etc. Nullo igitur modo videtur comparationem cum analogia salvari
posse.
86. Succumbitur autem difficultati huic, quia
proprium comparationis fundamentum non consideratur. Fundatur enim super
identitate seu unitate rei, in qua fit comparatio, et non super modo
identitatis aut unitatis; sicut de intentione superioritatis praedictum est.
Unde cum analogum ex dictis constet rem unam, licet proportionaliter, dicere;
nihil prohibet in ipso comparari analogata, licet non eo modo, quo univoca fit
comparatio.
87. Ad comparationem siquidem cum requirantur
et sufficiant haec tria: scilicet distinctio extremorum, et identitas ejus, in
quo fit comparatio, et modus essendi illius in extremis, scilicet eaque, vel
magis aut minus perfecte; sub identitate autem seu unitate, proportionalis
unitas seu identitas contineatur, consequens est, quod si in diversis idem
proportionaliter eaque vel magis aut minus perfecte esse habet, comparatio
secundum illud proportionale fieri possit, comparatione non univoca, sed
analoga.
88. Sicut enim, quia natura sensitiva est in
bove, et illamet omnino secundum rationem est in homine, et perfectius esse
habet in homine quam in bove: homo perfectius animal bove dicitur, univoca
comparatione; sic quia sic se habere ad esse est in substantia, et hoc idem
proportionaliter est in quantitate, et imperfectius esse habet in quantitate
quam in substantia: dicitur substantia magis seu perfectius ens, quam
quantitas, analoga comparatione.
Unde S. Thomas in art. 7, quaest. VII de Potentia Dei, tripliciter
comparationem fieri docens, duos modos analogicae comparationis ponit: aperte
ex hoc insinuans, comparationem non solum super identitate numerali, specifica
aut generica fundari, sed etiam proportionali.
89. Modi autem comparationis ibidem traditi
sunt, hi scilicet secundum solam quantitatem rei participatae: et sic unum
album dicitur altero albius. Vel extendendo, propter praesens propositum, hunc
modum ad omnem comparationem univocam, dicatur quod primus attenditur secundum
quantitatem rei participatae, eiusdem omnino secundum rationem, sive illa ratio
sit specifica, sive generica: ut calidum magis calidum altero dicitur, et homo
perfectius animal leone est.
90. Secundus vero modus attenditur secundum
quod res aliqua in uno invenitur participative, in altero vero est per
essentiam: quemadmodum homo Platonicus longe perfectior homo esset nobis. Et
abstractione intellectus utendo, quemadmodum bonitas longe melior est quocumque
bono, quod participative bonum dicitur.
91. Tertius autem modus attenditur secundum
quod res aliqua in uno invenitur formaliter et secundum se, in altero autem
virtualiter et elevatum ad rem superioris ordinis. Quemadmodum dicitur quod sol
est magis calidus quam ignis; vel quod calor perfectius esse habet in sole,
quam in igne.
92. Nec est dubium hos duos modos univocam
comparationem impedire, ut S. Thomas ibidem dicit, et Aristoteles in I Ethic.
de primo modo testatur: ubi bonum commune non univoce, sed secundum
proportionalitatem dicendum docet, bonitati separatæ et bonis cæteris per
participationem. Patet igitur ex his, eadem proportionaliter ut sic esse
comparabilia; quamvis, physice loquendo, in sola specie aut genere comparatio
fiat.
93. Ad obiectionem autem in oppositum,
dicitur quod utroque modo in analogis comparatio fit. Comparantur siquidem
analogata, puta substantia et quantitas, in ratione una et communi
proportionaliter, quam analogi nomen, puta ens, dicit, et addit supra
analogata, ut ex dictis patet. Et comparantur secundum suas rationes, secundum
tamen analogi nomen, quæ earum sit perfectior, secundum quod dicimus
substantiam esse perfectius ens quantitate; quia ratio entis in substantia
perfectior est ratione entis in quantitate.
Ita quod iuxta istam comparationem est sensus: Substantia habet, secundum entis
nomen, perfectiorem rationem quam quantitas; et non quod substantia est magis
aut perfectius substantia quam quantitas sit quantitas, ut quidam somniare
videntur.
94. Unde comparatio ista extenditur usque ad
analoga secundum attributionem, licet in tali analogia non nisi abusive
comparatio fieri possit. Dicimus enim quod ens reale est magis et perfectius
ens ente rationis, quod per attributionem ad illud ens dicitur in IV Metaph.
text. com. II; quia ens reale habet, secundum entis nomen, perfectiorem
rationem. Iuxta quem modum, si usus admitteret, diceremus: animal est magis
sanum urina; quia perfectiorem secundum sani nomen rationem habet.
CAPUT IX
QUALIS SIT ANALOGI DIVISIO ET RESOLUTIO
95. Qualiter autem analogum dividendum sit,
ex dicendis manifestum est. Potest siquidem trifariam analogi divisio
intelligi. Primo, ut dividatur vox in suas significationes. Dictum est enim,
quod analogum plures rationes significat immediate, et haec divisio convenit
sibi, in quantum aequivocum quoddam est.
96. Secundo, ut dividatur significatum eius
in quasi membra eius: eo modo quo eius, quod proportionaliter unum est, sic et
sic proportionatum, membra dici possunt. Dictum est enim, quod analogum non ita
diversas rationes significat, quin significet unam rationem proportionaliter.
Omnes namque rationes analogo nomine immediate significatæ eaedem
proportionaliter sunt. Ratio autem una proportionaliter, cum constituatur ex
pluribus rationibus proportionalibus, in eas secari potest.
Hæc autem non est divisio analogi in sua analogata: quoniam rationes hae in
ipsius analogi ratione intrinsece clauduntur, et analogata ea sunt, in quibus
rationes illae salvantur, et non ipsae rationes. Entis enim analogata sunt
substantia et quantitas, et non rationes entis in substantia et quantitate.
Rationes enim ut dictum est, analogae sunt.
97. Unde tertio modo potest dividi analogum,
dividendo significatum eius in sua analogata per diversos modos, quibus analogi
rationem proportionalem analogata ipsa diversimode suscipiunt: ita quod divisum
est significatum unum proportionaliter, dividentia sunt modi fundantes et
facientes in analogatis proprias proportiones, secundum quas fit analogia;
constituta autem per divisionem, ut partes subiectivae, sunt analogata ipsa.
Verbi gratia: quando ens dividitur in substantiam et quantitatem, divisum est
ratio entis nomine significata, quæ omnes in se entis nomine significatas
rationes claudit, utpote una proportionaliter; dividentia sunt substantivum et
mensurativum, seu per se et in alio, sicut ex quibus substantia et quantitas
habent quod diversas entis rationes subintrent; partes autem subiectivae sunt
substantia et quantitas, quae in entis ratione analogantur.
98. Et quia haec est propria analogi divisio,
idcirco distincte explicandum est, quomodo differat divisio haec ad univoca.
Tripliciter siquidem differunt. Primo ex parte divisi: quia divisione univoca
unum omnino secundum rationem secatur; hic autem unum proportionaliter.
99. Secundo ex parte dividentium: quia
differentiae secantes genus, extra genus sunt; modi autem secantes analogum, in
ipsius analogi ratione clauduntur, quemadmodum ipsa analogata (ut in capitulo
de abstractione declaratum est); propter quod in III Metaph. text. comm. X ens
genus esse negatur.
100. Tertio ex parte ipsarum partium
subiectivarum, quae per divisionem fiunt: quia partes divisionis univocae,
licet ordinem habeant secundum se, et originis: ut dualitas est prior
trinitate; et perfectionis: ut albedo est perfectior nigredine; tamen secundum
divisi rationem, puta numeri, aut coloris, neutra altera prior, aut posterior
est; sed omnes æqualiter in divisi ratione communicant.
Analogata vero, quae analoga divisione constituuntur, non solum secundum se,
sed etiam in ipsius analogi quod dividitur ratione ordinem habent; et aliud
prius aliud posterius est; adeo ut in uno eorum, tota ratio divisi salvari
dicatur; in alio autem imperfecte et secundum quid.
Quod non est sic intelligendum quasi analogum habeat unam rationem, quae tota
salvetur in uno, et pars eius salvetur in alio. Sed cum totum idem sit quod
perfectum, et analogo nomine multæ importentur rationes, quarum una simpliciter
et perfecte constituit tale secundum illud nomen, et aliæ imperfecte et
secundum quid: ideo dicitur, quod analogum sic dividitur, quod non tota ratio
eius in omnibus analogatis salvatur, nec aequaliter participant analogi
rationem, sed secundum prius et posterius.
101. Cum grano tamen salis accipiendum est, analogum
simpliciter salvari in uno et secundum quid in alio. Sufficit enim hoc
verificari: vel absolute, ut patet in divisione entis in substantiam et
accidens; (illa enim absolute loquendo dicitur ens simpliciter, hoc autem
secundum quid); vel in respectu, ut patet in divisione entis in Deum et
creaturam. Utrumque enim licet ens simpliciter sit et dicatur, absolute
loquendo; creatura tamen in respectu ad Deum, ens secundum quid, et quasi non
ens est et dicitur.
102. Circa resolutionem autem analogatorum,
sciendum est: quod cum universaliter, primum in compositione sit ultimum in
resolutione, et per divisionem in ea, quae actu in aliquo sunt resolutio fiat:
eodem modo resolvenda sunt analogata in suum analogum, quo caetera resolvuntur,
scilicet utendo divisione praedicta (quae vocatur divisio in partes essentiae
vel rationis), et a posterioribus secundum consequentiam ad priora procedendo,
si longa esset resolutio facienda.
103. Ad rationem autem analogi cum deventum
fuerit, singulis analogatis in suas rationes secundum analogi nomen resolutis:
cum illa analogi ratio ex multis constituatur rationibus, ordinem inter se et
proportionalem similitudinem habentibus: vel ordinate ad primam resolutio fiat,
veniendo semper ad similius et propinquius primae, et id, in quo dissimilitudo
est, relinquendo. Vel si non sic ordinatas inter se contingit esse rationes
illas, ad primam omnes modo praedicto reducendae sunt. Ordinem enim ad primam
nulla subterfugere potest. Nec refert in proposito, an fiat resolutio ad rationem
primam, significatione, vel secundum rem. Intelligenda enim sunt haec in suo
ordine, scilicet, significationum aut rerum.
CAPUT X
QUALITER DE ANALOGO SIT SCIENTIA
104. Visum est autem quibusdam de analogo
scientiam esse non posse, nisi quemadmodum de æquivocis scientia habetur: eo
quod plures rationes dicit licet similes. Imo fallaciam aequivocationis
committi in syllogismis, in quibus, analogo pro medio sumpto, certum analogatum
subsumitur, (nisi forte gratia materiæ bonus esset processus) astruunt ex eadem
ratione. Nec posse ex unius analogati ratione, secundum analogi nomen, concludi
alterum analogatum tale formaliter esse; sed semper praedictum incidere vitium,
ratione praedicta, confirmant.
105. Verbi gratia: si ponamus sapientiam esse
analogice communem Deo et homini, ex hoc quod sapientia, in homine inventa,
secundum formalem rationem praecise sumpta, dicit perfectionem simpliciter: non
potest concludi: ergo Deus est formaliter sapiens, sic arguendo: Omnis
perfectio simpliciter est in Deo; sapientia est perfectio simpliciter; ergo
etc.
Minor enim distinguenda est: et si ly sapientia pro ratione sapientiae, quae
est in homine stat, argumentum est ex quatuor terminis: quia in conclusione,
sapientia stat pro ratione sapientiae quam ponit in Deo, cum concluditur: ergo
sapientia est in Deo. Si autem pro ratione sapientiae in Deo, stat in minore;
non concluditur, ex perfectione sapientiae creatae, Deum esse sapientem; cuius
oppositum et philosophi et theologi omnes clamant.
106. Decipiuntur autem isti, Scotum (cuius
est ratio haec I Sent., dist. 3, q. I) sequentes: quia in analogo diversitatem
rationum inspicientes, id quod in eo unitatis et identitatis latet, non
considerant. Rationes enim analogi (ut superius etiam diximus) possunt
dupliciter accipi: Uno modo secundum se, in quantum ab invicem distinguuntur,
et ea quae conveniunt eis ut sic, seu ex hoc. Alio modo in quantum eadem sunt
proportional iter. Primo modo acceptae, vitium aequivocationis inducerent, si
quis eis uteretur, ut patet. Secundo autem modo eis utendo, peccatum nullum
incurritur: eo quod quidquid convenit uni, convenit et alteri proportionaliter;
et quidquid negatur de una, et de altera negatur proportionaliter: quia
quidquid convenit simili, in eo quod simile, convenit etiam illi, cui est
simile, proportionalitate semper servata.
107. Unde si ex immaterialitate animae,
concluditur eam esse intellectualem; ex immaterialitate proportionaliter posita
in Deo optime concluderetur, Deum esse intellectualem proportionaliter: ut
quantum immaterialitas illa excedit istam, tantum intellectualitas illa excedit
istam etc. Propter quod S. Thomas in quaestione II De Potentia Dei, art. 5,
analogata omnia sub una analogi distributione cadere dixit. Et merito, quia
unitas analogiae non esset in coordinatione unitatum numeranda, nisi unum
proportionaliter, unum esset affirmabile et negabile, et consequenter
distribuibile et scibile, ut subiectum, et medium, et passio.
108. Unde ad obiecta in oppositum dicitur,
quod quia, ut in II Elenchorum cap. X dicitur, aequivocatio latens in huiusmodi
proportionalibus peritissimos etiam latet: ideo oportet, huiusmodi analogis
nominibus utendo ex parte unitatis, semper modum proportionalitatis
subintelligi; aliter in univocationem lapsus fieret. Nisi enim prae oculis haberetur
proportionalitas, cum dicitur immateriale omne esse intellectuale, tamquam
univoce dictum acciperetur, et latens aequivocatio non visa obreperet.
109. Proportionalitate autem servata, de
analogis scientiam esse: et divi Thomae processus de bono et vero et aliis
huiusmodi, et quotidianum convincit exercitium. Testatur quoque demonstrativae
artis pater Aristoteles, in II Poster., cap. XIII incipiente: Ut habeamus autem
proposita (vel problemata) analogum causam adaequatam esse alicuius passionis, et
in medium oportere quandoque a demonstratore assumi, dum venationem propter
quid docens, inquit: « Amplius alius modus est secundum analogiam eligere. Unum
enim idem non est accipere quod oportet vocare sepion, et spinam, et os. Sunt
autem quae sequuntur et hoc, tamquam natura una huiusmodi exsistente ». Et
sequenti cap. ait: « Secundum autem analogiam eiusdem, et medium se habet
secundum analogiam ». In quibus verbis non solum docuit, analogum ut medium
assumi quandoque in demonstrationibus; sed etiam ipsum non esse unum in se
expressit, et cum hoc habere passionem adaequatam, ac si unius esset naturae.
110. Nec impedit analogia haec processum
formalem ad concludendum de Deo et creaturis praedicatum aliquod eis commune:
quoniam accepta sapientiae ratione, et segregatis ab ea per intellectum eis,
quae sunt imperfectionis, ex hoc quod id, quod est sibi proprium formaliter
sumptum, perfectionem absque imperfectione claudit, concluditur ergo sapientiae
ratio non omnino alia, nec omnino haec, sed haec proportionaliter est in Deo:
quia similitudo inter Deum et creaturam non est univoca, sed analoga.
111. Nec pari ratione potest concludi, Deum
esse lapidem proportionaliter: quia ratio lapidis formaliter sumpta,
quantumcumque expoliata, imperfectionem aliquam claudit, quae prohibet tam
ipsam secundum se, quam ipsam proportionaliter in Deo reperiri, nisi
metaphorice: quemadmodum dictum est: Petra autem erat Christus.
Unde, cum fit huiusmodi processus: Omnis perfectio simpliciter est in Deo;
sapientia est perfectio simpliciter; ergo etc.; in minore ly sapientia non stat
pro hac vel illa ratione sapientiae, sed pro sapientia una proportionaliter,
idest, pro utraque ratione sapientiae non coniunctim vel disiunctim; sed in
quantum sunt indivisae proportionaliter, et una est altera proportionaliter, et
ambae unam proportionaliter constituunt rationem
112. Significantur enim analogo nomine in
quantum eædem sunt; unde non oportet analogum distinguere, ad hoc quod
contradictionem fundet, et enuntiationis subiectum, aut praedicatum fiat; sed
ratione identitatis preportionalis in se clausae, et quam principaliter dicit,
ex se ad hoc sufficit.
Contradictio enim dicitur consistere in affirmatione et negatione eiusdem de
eodem etc., et non in affirmatione et negatione univoci de eodem univoco.
Identitas siquidem tam rerum quam rationum, ut pluries replicatum est, ad
identitatem proportionalem se extendit.
113. Ex hoc autem apparet, Scotum in I Sent.,
dist. 3, q. I, vel male exposuisse conceptum univocum vel sibi ipsi contradicere:
dum, volens univocationem entis fingere, alt: « Conceptum univocum voco, qui
ita est unus, quod eius unitas sufficit ad contradictionem, affirmando et
negando ipsum de eodem ». Et sic univocum vult esse ens. Si enim identitas
sufficiens ad contradictionem, univocatio dicitur; constat quod, ponendo ens
esse analogum, et secundum proportionalitatem tantum unum, satisfiet
univocationi: quod scoticae doctrinae adversatur, tenenti ens habere conceptum
unum simpliciter, et omnino indivisum, (ut de univocis diximus).
Si autem non omnis talis identitas sufficit ad univocationem, non recte igitur
univocatio conceptus declarata est esse eam, quae ad contradictionem sufficit,
quasi proportionalis identitas ad hoc non sufficiat.
CAPUT XI
DE CAUTELIS NECESSARIIS CIRCA ANALOGORUM
NOMINUM
INTELLECTUM ET USUM
114. Quia vero Aristoteles in praedicta ex
Elenchis auctoritate, doctissimos viros circa horum nominum conceptus errare
dicit, ob latentem eorum unitatis modum: idcirco necessarium fore duximus, in
fine huius tractatus cautelas quasdam tradere, quibus possit se quis ab errore
multiplici in re hac præservare.
115. Cavendum est igitur in primis, ne ex
univocatione ipsius nominis analogi respectu quorumdam, credamus simpliciter
ipsum esse univocum: omnia enim fere analoga proprie, prius fuerunt univoca, et
deinde extensione, analoga communia proportionaliter illis quibus sunt univoca
et aliis vel alii, facta sunt. Sapientiae enim nomen primo impositum est
humanae sapientiae, et univocum omnium hominum sapientiis erat. Deinde, ad
divinae naturae cognitionem ascendentes, proportionalemque similitudinem inter
nos ut sapientes et Deum contemplantes, sapientiae nomen extenderunt ad id in
Deo significandum, cui nostra sapientia proportionalis est; sicque univocum
nobis, analogum factum est nobis et Deo. Et similiter de aliis accidit.
116. Falli autem contingit faciliter ex hoc,
quia illa ratio prior, utpote notior et familiarior et prior quoad nos, semper
profertur ab illustribus viris, et ab eorum sequacibus, cum analogi significatio
quæritur; et dicitur esse tota analogi ratio, pro qua simpliciter prolatum
stat, et omnia analogata illam participare: ut patet cum sapientiae ratio
redditur. Assignatur enim differentialis eius conceptus pro ratione, secundum
quam communis ponitur Deo et creaturis.
Et similiter est in aliis. Creditur enim ex hoc, quod illa sit ipsa analogi
ratio, et incaute univocatio acceptatur: non enim illa ratio est ratio analogi,
sed eius origo quoad nos; quoniam non illa, sed illa proportionaliter in altero
analogato invenitur, ut ex dictis patet.
117. Cavendum secundo est, ne nominis unitas,
aut diversitas rationum, analogam unitatem obnubilet; hoc enim tamquam quoddam
accidens, in re hac suscipiendum est. Nihil enim minus analogice idem sunt
sepion, os, et spina, unum non habentia nomen, quam si unum nomen haberent. Nec
magis idem essent, si unum nomen haberent, et tamen si communi nomine ossa
vocarentur, ita quod defectu vocabulorum, vel rerum proportionali similitudine
ossis nomen ad cætera extensum esset, crederemus eiusdem esse naturæ et
rationis, ossa, sepion, et spinas. Præsertim quia, ut dictum fuit, ad ea quæ
sunt proportionaliter eadem, consequuntur passiones tamquam si eorum esset
natura una.
118. Cavendum tertio est, ne vocalis unitas
rationis analogi nominis mentem involvat. Ex eo namque verbi gratia, quod
principium dicitur esse id ex quo res fit, aut est, aut cognoscitur; et hæc
ratio in omnibus quæ principia dicuntur, salvatur: principii nomen univocum
creditur. Erratur autem, quia ratio ipsa non est una simpliciter, sed
proportione et voce. Vocabula enim, ex quibus integratur, analoga sunt, ut
patet; neque enim fieri, neque esse, neque cognosci, neque ly ex unius omnino
est rationis, sed proportionalis salvatur. Et propterea ratio illa in omnibus
utpote proportionalis salvatur: sicut et principii nomen proportionaliter
commune dicitur.
119. Cavendum demum est, ne diversa doctorum
dicta de analogis nos perturbent. Considerandum quippe est quod, quia analogum
medium inter univocum et aequivocum est, et medium extremorum naturam sapiens:
ad alterum comparatum, alterum induit; adeo ut quando medio, secundum id quod
de uno extremo habet, utimur, illius extremi conditiones ei attribuamus, ut in
V Physic., text. comm. 6 et 52 patet.
Ideo plerumque doctores utentes analogo ex parte unitatis, quam ex univocis
participat, univocorum non solum conditiones, puta abstractionem,
indistinctionem, etc. sed etiam nomen ei attribuunt. Utentes vero analogo ex
parte diversitatis, quam ex aequivocis trahit, conditiones quoque supradictis
oppositas, et nomen illi imponunt aequivoci.
120. Et ut de multis pauca dicantur,
Aristoteles in II Metaph., text. comm. 4, ens et verum univoca vocat; quia ex
parte identitatis illis utitur, ut processus suus aperte ostendit.
S. Thomas quoque pluries dicit, in ratione alicuius analogi, puta paternitatis
communis divinae et humanae paternitati, omnia contenta esse indivisa et
indistincta; et quod paternitas, verbi gratia, abstrahit a paternitate humana
et divina: quia utitur analogo ex parte identitatis.
121. Nec tamen falsae sunt aut abusivae
praedictae utriusque locutiones et similes; sed amplae potius et largae,
quemadmodum pallidum nigro contrarium est et dicitur. Salvatur siquidem in
analogis identitas nominis et rationis, in qua (ut ex dictis patet) non solum
analogata, sed etiam singulae analogi rationes uniuntur, et quodammodo
confunduntur, utpote abstrahentes aliqualiter ab earum diversitate.
122. Rursus pater Aristoteles in I Physic.,
ex parte diversitatis ente utens contra Parmenidem et Melissum, multiplex seu
aequivocum, (ut ipsemet illum textum sic exponendum specialiter in II
Elenchorum tradit) vocavit. Unde et Porphyrius, Aristotelem dicere ens esse
aequivocum accepisse videtur, utens ente ex parte diversitatis. Quod tamen
Scotus, in I Sent., dist. 3, q. 3, in Logica Aristotelis non inveniri ideo
dixit: quia praedictos textus non coniugavit. Propter quod, ibidem quoque
contra textum, glossavit principium Aristotelis contra Parmenidem in I Physic.,
text. comm. 13, ut in Elenchis (ut dictum est) clare patet.
123. S. Thomas etiam, ens prius non esse
primo analogato, nihilque Deo prius secundum intellectum esse, dicit pluries:
utens analogo ex parte diversitatis rationum eius. Quaelibet siquidem eius
ratio secundum se, quia proprium analogatum in se claudit, et in sui
abstractione illud secum trahens, cum illo convertitur, ut supra diximus: ideo
prior secundum consequentiam, aut abstractior suo analogato negatur. Ac per
hoc, primo analogato et Deo nihil est prius: quia eius ratio secundum analogi
nomen, quae ipso prior secundum se non est, sed convertitur, caeteris prior est
rationibus.
124. Cum his tamen stat, quod ratio illa in
Deo ut eadem est proportionaliter alteri rationi, secundum idem nomen superior,
et secundum consequentiam prior logice loquendo sit, ut ex dictis patet. Dico
autem logice: quia physice loquendo, analogum nec est prius secundum
consequentiam omnibus analogatis (quia ab eorum propriis abstrahere non potest,
quamvis ut salvatur in uno sit prius altero), nec potest esse sine primo
analogato, ubi analogata consequenter se habent.
125. Unde si quis falli non vult, solerter
sermonis causam coniectet, et extremorum conditiones medio applicaturum se
recolat; sic enim facile erit omnia sane exponere, et veritatem assequi, quae a
prima est Veritate. Cuius cognitio ex hoc exaltetur et firmetur Opusculo.
Completo in conventu S. Apollinaris, Papiae
suburbio, die primo Septembris MCCCCXCVIII.
EXPLICIT TRACTATUS DE NOMINUM ANALOGIA.